Psalmi 34:8-25 Vulgata Latina (VULG)

8.  Veniat illi laqueus quem ignorat,et captio quam abscondit apprehendat eum,et in laqueum cadat in ipsum.

9.  Anima autem mea exsultabit in Domino,et delectabitur super salutari suo.

10.  Omnia ossa mea dicent :Domine, quis similis tibi ?eripiens inopem de manu fortiorum ejus ;egenum et pauperem a diripientibus eum.

11.  Surgentes testes iniqui,quæ ignorabam interrogabant me.

12.  Retribuebant mihi mala pro bonis,sterilitatem animæ meæ.

13.  Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ;humiliabam in jejunio animam meam,et oratio mea in sinu meo convertetur.

14.  Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam ;quasi lugens et contristatus sic humiliabar.

15.  Et adversum me lætati sunt, et convenerunt ;congregata sunt super me flagella, et ignoravi.

16.  Dissipati sunt, nec compuncti ;tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione ;frenduerunt super me dentibus suis.

17.  Domine, quando respicies ?Restitue animam meam a malignitate eorum ;a leonibus unicam meam.

18.  Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te.

19.  Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique,qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.

20.  Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur ;et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.

21.  Et dilataverunt super me os suum ;dixerunt : Euge, euge ! viderunt oculi nostri.

22.  Vidisti, Domine : ne sileas ;Domine, ne discedas a me.

23.  Exsurge et intende judicio meo, Deus meus ;et Dominus meus, in causam meam.

24.  Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus,et non supergaudeant mihi.

25.  Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animæ nostræ ;nec dicant : Devoravimus eum.

Psalmi 34