Psalmi 31:6-11 Vulgata Latina (VULG)

6.  Pro hac orabit ad te omnis sanctusin tempore opportuno.Verumtamen in diluvio aquarum multarum,ad eum non approximabunt.

7.  Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ;exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.

8.  Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ;firmabo super te oculos meos.

9.  Nolite fieri sicut equus et mulus,quibus non est intellectus.In camo et freno maxillas eorum constringe,qui non approximant ad te.

10.  Multa flagella peccatoris ;sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

11.  Lætamini in Domino, et exsultate, justi ;et gloriamini, omnes recti corde.

Psalmi 31