8. Omnes videntes me deriserunt me ;locuti sunt labiis, et moverunt caput.
9. Speravit in Domino, eripiat eum :salvum faciat eum, quoniam vult eum.
10. Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,spes mea ab uberibus matris meæ.
11. In te projectus sum ex utero ;de ventre matris meæ Deus meus es tu :
12. ne discesseris a me,quoniam tribulatio proxima est,quoniam non est qui adjuvet.
13. Circumdederunt me vituli multi ;tauri pingues obsederunt me.
14. Aperuerunt super me os suum,sicut leo rapiens et rugiens.
15. Sicut aqua effusus sum,et dispersa sunt omnia ossa mea :factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
16. Aruit tamquam testa virtus mea,et lingua mea adhæsit faucibus meis :et in pulverem mortis deduxisti me.
17. Quoniam circumdederunt me canes multi ;concilium malignantium obsedit me.Foderunt manus meas et pedes meos ;
18. dinumeraverunt omnia ossa mea.Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
19. Diviserunt sibi vestimenta mea,et super vestem meam miserunt sortem.
20. Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ;ad defensionem meam conspice.
21. Erue a framea, Deus, animam meam,et de manu canis unicam meam.
22. Salva me ex ore leonis,et a cornibus unicornium humilitatem meam.
23. Narrabo nomen tuum fratribus meis ;in medio ecclesiæ laudabo te.
24. Qui timetis Dominum, laudate eum ;universum semen Jacob, glorificate eum.
25. Timeat eum omne semen Israël,quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis,nec avertit faciem suam a me :et cum clamarem ad eum, exaudivit me.