5. In te speraverunt patres nostri ;speraverunt, et liberasti eos.
6. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ;in te speraverunt, et non sunt confusi.
7. Ego autem sum vermis, et non homo ;opprobrium hominum, et abjectio plebis.
8. Omnes videntes me deriserunt me ;locuti sunt labiis, et moverunt caput.
9. Speravit in Domino, eripiat eum :salvum faciat eum, quoniam vult eum.
10. Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,spes mea ab uberibus matris meæ.
11. In te projectus sum ex utero ;de ventre matris meæ Deus meus es tu :
12. ne discesseris a me,quoniam tribulatio proxima est,quoniam non est qui adjuvet.
13. Circumdederunt me vituli multi ;tauri pingues obsederunt me.
14. Aperuerunt super me os suum,sicut leo rapiens et rugiens.
15. Sicut aqua effusus sum,et dispersa sunt omnia ossa mea :factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
16. Aruit tamquam testa virtus mea,et lingua mea adhæsit faucibus meis :et in pulverem mortis deduxisti me.
17. Quoniam circumdederunt me canes multi ;concilium malignantium obsedit me.Foderunt manus meas et pedes meos ;
18. dinumeraverunt omnia ossa mea.Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
19. Diviserunt sibi vestimenta mea,et super vestem meam miserunt sortem.
20. Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ;ad defensionem meam conspice.