3. Pone, Domine, custodiam ori meo,et ostium circumstantiæ labiis meis.
4. Non declines cor meum in verba malitiæ,ad excusandas excusationes in peccatis ;cum hominibus operantibus iniquitatem,et non communicabo cum electis eorum.
5. Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me :oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :
6. absorpti sunt juncti petræ judices eorum.Audient verba mea, quoniam potuerunt.
7. Sicut crassitudo terræ erupta est super terram,dissipata sunt ossa nostra secus infernum.