Psalmi 138:6-21 Vulgata Latina (VULG)

6.  Mirabilis facta est scientia tua ex me ;confortata est, et non potero ad eam.

7.  Quo ibo a spiritu tuo ?et quo a facie tua fugiam ?

8.  Si ascendero in cælum, tu illic es ;si descendero in infernum, ades.

9.  Si sumpsero pennas meas diluculo,et habitavero in extremis maris,

10.  etenim illuc manus tua deducet me,et tenebit me dextera tua.

11.  Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ;et nox illuminatio mea in deliciis meis.

12.  Quia tenebræ non obscurabuntur a te,et nox sicut dies illuminabitur :sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.

13.  Quia tu possedisti renes meos ;suscepisti me de utero matris meæ.

14.  Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ;mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

15.  Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ;et substantia mea in inferioribus terræ.

16.  Imperfectum meum viderunt oculi tui,et in libro tuo omnes scribentur.Dies formabuntur, et nemo in eis.

17.  Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ;nimis confortatus est principatus eorum.

18.  Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.Exsurrexi, et adhuc sum tecum.

19.  Si occideris, Deus, peccatores,viri sanguinum, declinate a me :

20.  quia dicitis in cogitatione :Accipient in vanitate civitates tuas.

21.  Nonne qui oderunt te, Domine, oderam,et super inimicos tuos tabescebam ?

Psalmi 138