16. Imperfectum meum viderunt oculi tui,et in libro tuo omnes scribentur.Dies formabuntur, et nemo in eis.
17. Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ;nimis confortatus est principatus eorum.
18. Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
19. Si occideris, Deus, peccatores,viri sanguinum, declinate a me :
20. quia dicitis in cogitatione :Accipient in vanitate civitates tuas.
21. Nonne qui oderunt te, Domine, oderam,et super inimicos tuos tabescebam ?
22. Perfecto odio oderam illos,et inimici facti sunt mihi.
23. Proba me, Deus, et scito cor meum ;interroga me, et cognosce semitas meas.
24. Et vide si via iniquitatis in me est,et deduc me in via æterna.