80. Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis,ut non confundar.
81. Defecit in salutare tuum anima mea,et in verbum tuum supersperavi.
82. Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,dicentes : Quando consolaberis me ?
83. Quia factus sum sicut uter in pruina ;justificationes tuas non sum oblitus.
84. Quot sunt dies servi tui ?quando facies de persequentibus me judicium ?
85. Narraverunt mihi iniqui fabulationes,sed non ut lex tua.