160. Principium verborum tuorum veritas ;in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
161. Principes persecuti sunt me gratis,et a verbis tuis formidavit cor meum.
162. Lætabor ego super eloquia tua,sicut qui invenit spolia multa.
163. Iniquitatem odio habui, et abominatus sum,legem autem tuam dilexi.