157. Multi qui persequuntur me, et tribulant me ;a testimoniis tuis non declinavi.
158. Vidi prævaricantes et tabescebam,quia eloquia tua non custodierunt.
159. Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine :in misericordia tua vivifica me.
160. Principium verborum tuorum veritas ;in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
161. Principes persecuti sunt me gratis,et a verbis tuis formidavit cor meum.
162. Lætabor ego super eloquia tua,sicut qui invenit spolia multa.
163. Iniquitatem odio habui, et abominatus sum,legem autem tuam dilexi.