Psalmi 118:153-163 Vulgata Latina (VULG)

153.   Vide humilitatem meam, et eripe me,quia legem tuam non sum oblitus.

154.  Judica judicium meum, et redime me :propter eloquium tuum vivifica me.

155.  Longe a peccatoribus salus,quia justificationes tuas non exquisierunt.

156.  Misericordiæ tuæ multæ, Domine ;secundum judicium tuum vivifica me.

157.  Multi qui persequuntur me, et tribulant me ;a testimoniis tuis non declinavi.

158.  Vidi prævaricantes et tabescebam,quia eloquia tua non custodierunt.

159.  Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine :in misericordia tua vivifica me.

160.  Principium verborum tuorum veritas ;in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.

161.   Principes persecuti sunt me gratis,et a verbis tuis formidavit cor meum.

162.  Lætabor ego super eloquia tua,sicut qui invenit spolia multa.

163.  Iniquitatem odio habui, et abominatus sum,legem autem tuam dilexi.

Psalmi 118