Psalmi 118:113-132 Vulgata Latina (VULG)

113.   Iniquos odio habui,et legem tuam dilexi.

114.  Adjutor et susceptor meus es tu,et in verbum tuum supersperavi.

115.  Declinate a me, maligni,et scrutabor mandata Dei mei.

116.  Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam,et non confundas me ab exspectatione mea.

117.  Adjuva me, et salvus ero,et meditabor in justificationibus tuis semper.

118.  Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis,quia injusta cogitatio eorum.

119.  Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ;ideo dilexi testimonia tua.

120.  Confige timore tuo carnes meas ;a judiciis enim tuis timui.

121.   Feci judicium et justitiam :non tradas me calumniantibus me.

122.  Suscipe servum tuum in bonum :non calumnientur me superbi.

123.  Oculi mei defecerunt in salutare tuum,et in eloquium justitiæ tuæ.

124.  Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam,et justificationes tuas doce me.

125.  Servus tuus sum ego : da mihi intellectum,ut sciam testimonia tua.

126.  Tempus faciendi, Domine :dissipaverunt legem tuam.

127.  Ideo dilexi mandata tuasuper aurum et topazion.

128.  Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ;omnem viam iniquam odio habui.

129.   Mirabilia testimonia tua :ideo scrutata est ea anima mea.

130.  Declaratio sermonum tuorum illuminat,et intellectum dat parvulis.

131.  Os meum aperui, et attraxi spiritum :quia mandata tua desiderabam.

132.  Aspice in me, et miserere mei,secundum judicium diligentium nomen tuum.

Psalmi 118