22. Libera me, quia egenus et pauper ego sum,et cor meum conturbatum est intra me.
23. Sicut umbra cum declinat ablatus sum,et excussus sum sicut locustæ.
24. Genua mea infirmata sunt a jejunio,et caro mea immutata est propter oleum.
25. Et ego factus sum opprobrium illis ;viderunt me, et moverunt capita sua.
26. Adjuva me, Domine Deus meus ;salvum me fac secundum misericordiam tuam.
27. Et sciant quia manus tua hæc,et tu, Domine, fecisti eam.
28. Maledicent illi, et tu benedices :qui insurgunt in me confundantur ;servus autem tuus lætabitur.
29. Induantur qui detrahunt mihi pudore,et operiantur sicut diploide confusione sua.