Proverbia 6:21-31 Vulgata Latina (VULG)

21.  Liga ea in corde tuo jugiter,et circumda gutturi tuo.

22.  Cum ambulaveris, gradiantur tecum ;cum dormieris, custodiant te :et evigilans loquere cum eis.

23.  Quia mandatum lucerna est, et lex lux,et via vitæ increpatio disciplinæ :

24.  ut custodiant te a muliere mala,et a blanda lingua extraneæ.

25.  Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum,nec capiaris nutibus illius :

26.  pretium enim scorti vix est unius panis,mulier autem viri pretiosam animam capit.

27.  Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,ut vestimenta illius non ardeant ?

28.  aut ambulare super prunas,ut non comburantur plantæ ejus ?

29.  sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui,non erit mundus cum tetigerit eam.

30.  Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit :furatur enim ut esurientem impleat animam ;

31.  deprehensus quoque reddet septuplum,et omnem substantiam domus suæ tradet.

Proverbia 6