15. Sanguisugæ duæ sunt filiæ,dicentes : Affer, affer.Tria sunt insaturabilia,et quartum quod numquam dicit : Sufficit.
16. Infernus, et os vulvæ,et terra quæ non satiatur aqua :ignis vero numquam dicit : Sufficit.
17. Oculum qui subsannat patrem,et qui despicit partum matris suæ,effodiant eum corvi de torrentibus,et comedant eum filii aquilæ !
18. Tria sunt difficilia mihi,et quartum penitus ignoro :
19. viam aquilæ in cælo,viam colubri super petram,viam navis in medio mari,et viam viri in adolescentia.