Proverbia 24:9-20 Vulgata Latina (VULG)

9.  cogitatio stulti peccatum est,et abominatio hominum detractor.

10.  Si desperaveris lassus in die angustiæ,imminuetur fortitudo tua.

11.  Erue eos qui ducuntur ad mortem,et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.

12.  Si dixeris : Vires non suppetunt ;qui inspector est cordis ipse intelligit :et servatorem animæ tuæ nihil fallit,reddetque homini juxta opera sua.

13.  Comede, fili mi, mel, quia bonum est,et favum dulcissimum gutturi tuo.

14.  Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ :quam cum inveneris, habebis in novissimis spem,et spes tua non peribit.

15.  Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi,neque vastes requiem ejus.

16.  Septies enim cadet justus, et resurget :impii autem corruent in malum.

17.  Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas,et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :

18.  ne forte videat Dominus, et displiceat ei,et auferat ab eo iram suam.

19.  Ne contendas cum pessimis,nec æmuleris impios :

20.  quoniam non habent futurorum spem mali,et lucerna impiorum extinguetur.

Proverbia 24