Proverbia 24:13-20 Vulgata Latina (VULG)

13.  Comede, fili mi, mel, quia bonum est,et favum dulcissimum gutturi tuo.

14.  Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ :quam cum inveneris, habebis in novissimis spem,et spes tua non peribit.

15.  Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi,neque vastes requiem ejus.

16.  Septies enim cadet justus, et resurget :impii autem corruent in malum.

17.  Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas,et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :

18.  ne forte videat Dominus, et displiceat ei,et auferat ab eo iram suam.

19.  Ne contendas cum pessimis,nec æmuleris impios :

20.  quoniam non habent futurorum spem mali,et lucerna impiorum extinguetur.

Proverbia 24