10. Si desperaveris lassus in die angustiæ,imminuetur fortitudo tua.
11. Erue eos qui ducuntur ad mortem,et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
12. Si dixeris : Vires non suppetunt ;qui inspector est cordis ipse intelligit :et servatorem animæ tuæ nihil fallit,reddetque homini juxta opera sua.
13. Comede, fili mi, mel, quia bonum est,et favum dulcissimum gutturi tuo.
14. Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ :quam cum inveneris, habebis in novissimis spem,et spes tua non peribit.
15. Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi,neque vastes requiem ejus.
16. Septies enim cadet justus, et resurget :impii autem corruent in malum.
17. Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas,et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :
18. ne forte videat Dominus, et displiceat ei,et auferat ab eo iram suam.
19. Ne contendas cum pessimis,nec æmuleris impios :
20. quoniam non habent futurorum spem mali,et lucerna impiorum extinguetur.
21. Time Dominum, fili mi, et regem,et cum detractoribus non commiscearis :
22. quoniam repente consurget perditio eorum,et ruinam utriusque quis novit ?
23. Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
24. Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi,et detestabuntur eos tribus.