1. Ne æmuleris viros malos,nec desideres esse cum eis :
2. quia rapinas meditatur mens eorum,et fraudes labia eorum loquuntur.
3. Sapientia ædificabitur domus,et prudentia roborabitur.
4. In doctrina replebuntur cellaria,universa substantia pretiosa et pulcherrima.
5. Vir sapiens fortis est,et vir doctus robustus et validus :
6. quia cum dispositione initur bellum,et erit salus ubi multa consilia sunt.
7. Excelsa stulto sapientia ;in porta non aperiet os suum.
8. Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :
9. cogitatio stulti peccatum est,et abominatio hominum detractor.