Proverbia 23:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Quando sederis ut comedas cum principe,diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.

2.  Et statue cultrum in gutture tuo :si tamen habes in potestate animam tuam.

3.  Ne desideres de cibis ejus,in quo est panis mendacii.

4.  Noli laborare ut diteris,sed prudentiæ tuæ pone modum.

5.  Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere,quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.

Proverbia 23