Proverbia 20:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas :quicumque his delectatur non erit sapiens.

2.  Sicut rugitus leonis, ita et terror regis :qui provocat eum peccat in animam suam.

3.  Honor est homini qui separat se a contentionibus ;omnes autem stulti miscentur contumeliis.

4.  Propter frigus piger arare noluit ;mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.

5.  Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ;sed homo sapiens exhauriet illud.

6.  Multi homines misericordes vocantur ;virum autem fidelem quis inveniet ?

7.  Justus qui ambulat in simplicitate suabeatos post se filios derelinquet.

Proverbia 20