19. Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur,nec apprehendent semitas vitæ.
20. Ut ambules in via bona,et calles justorum custodias :
21. qui enim recti sunt habitabunt in terra,et simplices permanebunt in ea ;
22. impii vero de terra perdentur,et qui inique agunt auferentur ex ea.