Proverbia 14:7-14 Vulgata Latina (VULG)

7.  Vade contra virum stultum,et nescit labia prudentiæ.

8.  Sapientia callidi est intelligere viam suam,et imprudentia stultorum errans.

9.  Stultus illudet peccatum,et inter justos morabitur gratia.

10.  Cor quod novit amaritudinem animæ suæ,in gaudio ejus non miscebitur extraneus.

11.  Domus impiorum delebitur :tabernacula vero justorum germinabunt.

12.  Est via quæ videtur homini justa,novissima autem ejus deducunt ad mortem.

13.  Risus dolore miscebitur,et extrema gaudii luctus occupat.

14.  Viis suis replebitur stultus,et super eum erit vir bonus.

Proverbia 14