Proverbia 14:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Sapiens mulier ædificat domum suam ;insipiens exstructam quoque manibus destruet.

2.  Ambulans recto itinere, et timens Deum,despicitur ab eo qui infami graditur via.

3.  In ore stulti virga superbiæ ;labia autem sapientium custodiunt eos.

4.  Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ;ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.

5.  Testis fidelis non mentitur ;profert autem mendacium dolosus testis.

6.  Quærit derisor sapientiam, et non invenit ;doctrina prudentium facilis.

7.  Vade contra virum stultum,et nescit labia prudentiæ.

8.  Sapientia callidi est intelligere viam suam,et imprudentia stultorum errans.

9.  Stultus illudet peccatum,et inter justos morabitur gratia.

Proverbia 14