Proverbia 13:13-22 Vulgata Latina (VULG)

13.  Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ;qui autem timet præceptum, in pace versabitur.Animæ dolosæ errant in peccatis :justi autem misericordes sunt, et miserantur.

14.  Lex sapientis fons vitæ,ut declinet a ruina mortis.

15.  Doctrina bona dabit gratiam ;in itinere contemptorum vorago.

16.  Astutus omnia agit cum consilio ;qui autem fatuus est aperit stultitiam.

17.  Nuntius impii cadet in malum ;legatus autem fidelis, sanitas.

18.  Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ;qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.

19.  Desiderium si compleatur delectat animam ;detestantur stulti eos qui fugiunt mala.

20.  Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ;amicus stultorum similis efficietur.

21.  Peccatores persequitur malum,et justis retribuentur bona.

22.  Bonus reliquit hæredes filios et nepotes,et custoditur justo substantia peccatoris.

Proverbia 13