Proverbia 11:20-29 Vulgata Latina (VULG)

20.  Abominabile Domino cor pravum,et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.

21.  Manus in manu non erit innocens malus ;semen autem justorum salvabitur.

22.  Circulus aureus in naribus suis,mulier pulchra et fatua.

23.  Desiderium justorum omne bonum est ;præstolatio impiorum furor.

24.  Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ;alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.

25.  Anima quæ benedicit impinguabitur,et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.

26.  Qui abscondit frumenta maledicetur in populis ;benedictio autem super caput vendentium.

27.  Bene consurgit diluculo qui quærit bona ;qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.

28.  Qui confidit in divitiis suis corruet :justi autem quasi virens folium germinabunt.

29.  Qui conturbat domum suam possidebit ventos,et qui stultus est serviet sapienti.

Proverbia 11