9. Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa.Recordabitur iniquitatis eorum,et visitabit peccata eorum.
10. Quasi uvas in deserto inveni Israël,quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum :ipsi autem intraverunt ad Beelphegor,et abalienati sunt in confusionem,et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.
11. Ephraim quasi avis avolavit ;gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
12. Quod etsi enutrierint filios suos,absque liberis eos faciam in hominibus ;sed et væ eis cum recessero ab eis !
13. Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ;et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.