6. Ecce enim profecti sunt a vastitate :Ægyptus congregabit eos ;Memphis sepeliet eos :desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit,lappa in tabernaculis eorum.
7. Venerunt dies visitationis,venerunt dies retributionis.Scitote, Israël,stultum prophetam,insanum virum spiritualem,propter multitudinem iniquitatis tuæ,et multitudinem amentiæ.
8. Speculator Ephraim cum Deo meo,propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ;insania in domo Dei ejus.
9. Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa.Recordabitur iniquitatis eorum,et visitabit peccata eorum.
10. Quasi uvas in deserto inveni Israël,quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum :ipsi autem intraverunt ad Beelphegor,et abalienati sunt in confusionem,et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.
11. Ephraim quasi avis avolavit ;gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
12. Quod etsi enutrierint filios suos,absque liberis eos faciam in hominibus ;sed et væ eis cum recessero ab eis !
13. Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ;et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.