Osee 9:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Noli lætari, Israël ;noli exsultare sicut populi :quia fornicatus es a Deo tuo ;dilexisti mercedem super omnes areas tritici.

2.  Area et torcular non pascet eos,et vinum mentietur eis :

3.  non habitabunt in terra Domini.Reversus est Ephraim in Ægyptum,et in Assyriis pollutum comedit.

4.  Non libabunt Domino vinum,et non placebunt ei.Sacrificia eorum quasi panis lugentium ;omnes qui comedent eum, contaminabuntur :quia panis eorum animæ ipsorum :non intrabit in domum Domini.

5.  Quid facietis in die solemni,in die festivitatis Domini ?

6.  Ecce enim profecti sunt a vastitate :Ægyptus congregabit eos ;Memphis sepeliet eos :desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit,lappa in tabernaculis eorum.

7.  Venerunt dies visitationis,venerunt dies retributionis.Scitote, Israël,stultum prophetam,insanum virum spiritualem,propter multitudinem iniquitatis tuæ,et multitudinem amentiæ.

8.  Speculator Ephraim cum Deo meo,propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ;insania in domo Dei ejus.

9.  Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa.Recordabitur iniquitatis eorum,et visitabit peccata eorum.

10.  Quasi uvas in deserto inveni Israël,quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum :ipsi autem intraverunt ad Beelphegor,et abalienati sunt in confusionem,et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.

Osee 9