Osee 6:7-11 Vulgata Latina (VULG)

7.  Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum :ibi prævaricati sunt in me.

8.  Galaad civitas operantium idolum,supplantata sanguine.

9.  Et quasi fauces virorum latronum,particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem :quia scelus operati sunt.

10.  In domo Israël vidi horrendum :ibi fornicationes Ephraim,contaminatus est Israël.

11.  Sed et Juda, pone messem tibi,cum convertero captivitatem populi mei.

Osee 6