7. Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi :gloriam eorum in ignominiam commutabo.
8. Peccata populi mei comedent,et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
9. Et erit sicut populus, sic sacerdos ;et visitabo super eum vias ejus,et cogitationes ejus reddam ei.
10. Et comedent, et non saturabuntur ;fornicati sunt, et non cessaverunt :quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.
11. Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.
12. Populus meus in ligno suo interrogavit,et baculus ejus annuntiavit ei ;spiritus enim fornicationum decepit eos,et fornicati sunt a Deo suo.
13. Super capita montium sacrificabant,et super colles ascendebant thymiama ;subtus quercum, et populum, et terebinthum,quia bona erat umbra ejus ;ideo fornicabuntur filiæ vestræ,et sponsæ vestræ adulteræ erunt.