10. Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus ;et vir non eruet eam de manu mea ;
11. et cessare faciam omne gaudium ejus,solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus,et omnia festa tempora ejus.
12. Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus,de quibus dixit : Mercedes hæ meæ sunt,quas dederunt mihi amatores mei ;et ponam eam in saltum,et comedet eam bestia agri.