Osee 13:9-15 Vulgata Latina (VULG)

9.  Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10.  Ubi est rex tuus ?maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ;et judices tui, de quibus dixisti :Da mihi regem et principes.

11.  Dabo tibi regem in furore meo,et auferam in indignatione mea.

12.  Colligata est iniquitas Ephraim ;absconditum peccatum ejus.

13.  Dolores parturientis venient ei :ipse filius non sapiens :nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14.  De manu mortis liberabo eos ;de morte redimam eos.Ero mors tua, o mors !morsus tuus ero, inferne !consolatio abscondita est ab oculis meis.

15.  Quia ipse inter fratres dividet :adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem,et siccabit venas ejus,et desolabit fontem ejus :et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

Osee 13