Osee 13:7-15 Vulgata Latina (VULG)

7.  Et ego ero eis quasi leæna,sicut pardus in via Assyriorum.

8.  Occurram eis quasi ursa raptis catulis,et dirumpam interiora jecoris eorum,et consumam eos ibi quasi leo :bestia agri scindet eos.

9.  Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10.  Ubi est rex tuus ?maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ;et judices tui, de quibus dixisti :Da mihi regem et principes.

11.  Dabo tibi regem in furore meo,et auferam in indignatione mea.

12.  Colligata est iniquitas Ephraim ;absconditum peccatum ejus.

13.  Dolores parturientis venient ei :ipse filius non sapiens :nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14.  De manu mortis liberabo eos ;de morte redimam eos.Ero mors tua, o mors !morsus tuus ero, inferne !consolatio abscondita est ab oculis meis.

15.  Quia ipse inter fratres dividet :adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem,et siccabit venas ejus,et desolabit fontem ejus :et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

Osee 13