Osee 13:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Loquente Ephraim, horror invasit Israël ;et deliquit in Baal, et mortuus est.

2.  Et nunc addiderunt ad peccandum ;feceruntque sibi conflatile de argento suoquasi similitudinem idolorum :factura artificum totum est :his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3.  Idcirco erunt quasi nubes matutina,et sicut ros matutinus præteriens ;sicut pulvis turbine raptus ex area,et sicut fumus de fumario.

4.  Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ;et Deum absque me nescies,et salvator non est præter me.

5.  Ego cognovi te in deserto,in terra solitudinis.

6.  Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ;et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7.  Et ego ero eis quasi leæna,sicut pardus in via Assyriorum.

Osee 13