1. Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël.Quia puer Israël, et dilexi eum ;et ex Ægypto vocavi filium meum.
2. Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ;Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
3. Et ego quasi nutritius Ephraim :portabam eos in brachiis meis,et nescierunt quod curarem eos.
4. In funiculis Adam traham eos,in vinculis caritatis ;et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum,et declinavi ad eum ut vesceretur.
5. Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus,quoniam noluerunt converti.
6. Cœpit gladius in civitatibus ejus,et consumet electos ejus,et comedet capita eorum.