Osee 11:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël.Quia puer Israël, et dilexi eum ;et ex Ægypto vocavi filium meum.

2.  Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ;Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.

3.  Et ego quasi nutritius Ephraim :portabam eos in brachiis meis,et nescierunt quod curarem eos.

4.  In funiculis Adam traham eos,in vinculis caritatis ;et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum,et declinavi ad eum ut vesceretur.

5.  Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus,quoniam noluerunt converti.

Osee 11