9. Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
10. Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.
11. Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.
12. Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda :
13. fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
14. mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso :
15. bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
16. hircumque pro peccato :
17. et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.