8. Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.
9. Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent :
10. et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.
11. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
12. Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens
13. dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro :
14. si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur :