27. Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.
28. Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.
29. Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,
30. maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt :
31. maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.