5. Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.
6. De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,
7. id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
8. Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.
9. Ait Dominus ad Moysen :
10. Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,
11. decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint :
12. in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.
13. De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur,
14. tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,
15. tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.