12. in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.
13. De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur,
14. tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,
15. tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.
16. Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.
17. Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.
18. Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.
19. Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet.
20. Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias :
21. aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.
22. Quod si fortuitu, et absque odio
23. et inimicitiis quidquam horum fecerit,
24. et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata :
25. liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
26. Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt,
27. fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit.