Numeri 32:21-27 Vulgata Latina (VULG)

21.  et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,

22.  et subjiciatur ei omnis terra : tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino.

23.  Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum : et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.

24.  Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis : et quod polliciti estis, implete.

25.  Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen : Servi tui sumus : faciemus quod jubet dominus noster.

26.  Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad :

27.  nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.

Numeri 32