Numeri 32:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,

2.  venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt :

3.  Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,

4.  terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, regio uberrima est ad pastum animalium : et nos servi tui habemus jumenta plurima,

5.  precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem.

6.  Quibus respondit Moyses : Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis ?

7.  cur subvertitis mentes filiorum Israël, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus ?

8.  Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram ?

Numeri 32