Numeri 31:4-10 Vulgata Latina (VULG)

4.  Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum.

5.  Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam :

6.  quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.

7.  Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,

8.  et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.

9.  Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt :

10.  tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.

Numeri 31