Numeri 31:32-41 Vulgata Latina (VULG)

32.  Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,

33.  boum septuaginta duo millia,

34.  asinorum sexaginta millia et mille :

35.  animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia.

36.  Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ :

37.  e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque :

38.  et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo :

39.  de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus :

40.  de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ.

41.  Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,

Numeri 31