Numeri 31:21-27 Vulgata Latina (VULG)

21.  Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi :

22.  aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,

23.  et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur :

24.  et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.

25.  Dixit quoque Dominus ad Moysen :

26.  Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi :

27.  dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.

Numeri 31