Numeri 3:6-25 Vulgata Latina (VULG)

6.  Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,

7.  et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,

8.  et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.

9.  Dabisque dono Levitas

10.  Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.

11.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

12.  Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei.

13.  Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.

14.  Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens :

15.  Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.

16.  Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus,

17.  et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.

18.  Filii Gerson : Lebni et Semei.

19.  Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.

20.  Filii Merari : Moholi et Musi.

21.  De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica :

22.  quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.

23.  Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,

24.  sub principe Eliasaph filio Laël.

25.  Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis,

Numeri 3