46. In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,
47. accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) :
48. dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.
49. Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,
50. pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii :
51. et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.