4. Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
5. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
6. Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,
7. et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,
8. et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.
9. Dabisque dono Levitas
10. Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.
11. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :